Found 1293 Results for: Fili David
Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 21)
Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. (Liber I Paralipomenon 21, 22)
Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo. (Liber I Paralipomenon 21, 23)
Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. (Liber I Paralipomenon 21, 24)
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. (Liber I Paralipomenon 21, 25)
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)
Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)
Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)
Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. (Liber I Paralipomenon 22, 4)
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: (Liber I Paralipomenon 22, 7)