Found 1293 Results for: Fili David
Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum. (Liber II Samuelis 13, 7)
Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13, 18)
Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)
Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)
Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus. (Liber II Samuelis 13, 30)
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. (Liber II Samuelis 13, 32)
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)
Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 7)
Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)
Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)
Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. (Liber II Samuelis 15, 13)