Found 1464 Results for: Fer
et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. (Liber Leviticus 26, 19)
Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)
et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. (Liber Numeri 4, 16)
Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. (Liber Numeri 5, 8)
Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: (Liber Numeri 5, 9)
et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. (Liber Numeri 5, 10)
adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. (Liber Numeri 5, 15)
Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, (Liber Numeri 5, 16)
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)