Found 671 Results for: Fecit
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. (Liber Sapientiae 10, 21)
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. (Liber Sapientiae 14, 10)
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)
Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. (Liber Sapientiae 15, 16)
Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. (Liber Ecclesiasticus 10, 17)
Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. (Liber Ecclesiasticus 10, 20)
Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum: (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
