Mosaico decorativo

Found 4228 Results for: Fe

  • Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. (Liber Exodus 10, 16)

  • Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. (Liber Exodus 10, 17)

  • Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 10, 25)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)

  • Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini. (Liber Exodus 12, 11)

  • Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. (Liber Exodus 12, 15)

  • Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. (Liber Exodus 12, 19)

  • Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. (Liber Exodus 12, 20)

  • Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. (Liber Exodus 12, 34)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina