Found 193 Results for: Facies

  • Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)

  • Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)

  • Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. (Liber Exodus 26, 7)

  • Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. (Liber Exodus 26, 10)

  • Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. (Liber Exodus 26, 11)

  • Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. (Liber Exodus 26, 14)

  • Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, (Liber Exodus 26, 15)

  • Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, (Liber Exodus 26, 22)

  • Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, (Liber Exodus 26, 26)

  • Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : (Liber Exodus 26, 31)

  • Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. (Liber Exodus 26, 36)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina