Found 4228 Results for: Fé
Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)
Modicum fermentum totam massam corrumpit. (Epistula ad Galatas 5, 9)
Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 6)
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: (Epistula ad Ephesios 3, 11)
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? (Epistula ad Ephesios 4, 9)
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 13)
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)
Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. (Epistula ad Ephesios 5, 13)