Mosaico decorativo

Found 4228 Results for: Fé

  • ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. (Liber Iudith 4, 16)

  • Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent: (Liber Iudith 5, 1)

  • Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. (Liber Iudith 5, 25)

  • Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: (Liber Iudith 5, 26)

  • Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: (Liber Iudith 6, 1)

  • Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, (Liber Iudith 6, 2)

  • Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. (Liber Iudith 6, 7)

  • Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. (Liber Iudith 6, 8)

  • In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, (Liber Iudith 6, 12)

  • et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est. (Liber Iudith 6, 13)

  • Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. (Liber Iudith 6, 19)

  • Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. (Liber Iudith 6, 20)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina