Found 82 Results for: Extra
Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. (Evangelium secundum Marcum 5, 10)
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)
Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. (Actus Apostolorum 7, 57)
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. (Actus Apostolorum 14, 18)