Mosaico decorativo

Found 6596 Results for: Eum

  • In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. (Liber Sapientiae 1, 9)

  • qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)

  • Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. (Liber Sapientiae 2, 19)

  • Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. (Liber Sapientiae 2, 20)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit. (Liber Sapientiae 4, 18)

  • aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ; (Liber Sapientiae 5, 11)

  • aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: (Liber Sapientiae 5, 12)

  • Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina