Found 6596 Results for: Eum
Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. (Liber Proverbiorum 18, 3)
Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. (Liber Proverbiorum 18, 11)
Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. (Liber Proverbiorum 20, 10)
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 20)
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: (Liber Proverbiorum 23, 10)
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)