Found 6596 Results for: Eum
Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. (Liber I Maccabaeorum 4, 16)
Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 24)
Et facta est salus magna in Israël in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. (Liber I Maccabaeorum 4, 27)
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 55)
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)