Found 6596 Results for: Eum
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)
Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. (Liber Thobis 12, 4)
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. (Liber Thobis 12, 5)
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)
Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. (Liber Thobis 12, 15)
Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)
Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. (Liber Thobis 12, 21)
Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 22)
Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum : (Liber Thobis 13, 3)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. (Liber Thobis 13, 4)
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. (Liber Thobis 13, 12)
Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. (Liber Thobis 14, 6)