Found 6596 Results for: Eum
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. (Liber Thobis 1, 21)
At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. (Liber Thobis 1, 22)
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. (Liber Thobis 1, 23)
dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. (Liber Thobis 2, 2)
Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : (Liber Thobis 2, 3)
tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. (Liber Thobis 2, 4)
Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. (Liber Thobis 2, 7)
Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ? (Liber Thobis 2, 8)
Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. (Liber Thobis 2, 9)
Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, (Liber Thobis 2, 13)
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. (Liber Thobis 2, 21)
Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. (Liber Thobis 3, 6)