Mosaico decorativo

Found 6596 Results for: Eum

  • Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro qui percusserit eum. (Liber I Samuelis 17, 27)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)

  • Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)

  • Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)

  • hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, (Liber I Samuelis 17, 46)

  • cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)

  • Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthæos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron: cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. (Liber I Samuelis 17, 52)

  • Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)

  • Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina