Mosaico decorativo

Found 6596 Results for: Eum

  • Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: (Liber Iudicum 2, 6)

  • servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 7)

  • et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. (Liber Iudicum 2, 9)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. (Liber Iudicum 2, 11)

  • Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum, (Liber Iudicum 2, 12)

  • dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. (Liber Iudicum 2, 13)

  • Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, (Liber Iudicum 2, 14)

  • Iratusque est furor Domini in Israël, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit: (Liber Iudicum 2, 20)

  • ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. (Liber Iudicum 2, 22)

  • Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum: (Liber Iudicum 3, 1)

  • Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina