Mosaico decorativo

Found 946 Results for: Erit

  • Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)

  • et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam. (Liber Baruch 2, 23)

  • Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. (Liber Baruch 4, 27)

  • et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. (Liber Baruch 4, 34)

  • Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)

  • Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël. (Prophetia Ezechielis 4, 3)

  • Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam. (Prophetia Ezechielis 4, 7)

  • Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)

  • iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis. (Prophetia Ezechielis 7, 11)

  • Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est. (Prophetia Ezechielis 7, 19)

  • Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. (Prophetia Ezechielis 7, 25)

  • Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, (Prophetia Ezechielis 11, 11)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina