Found 946 Results for: Erit
Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies. (Liber Psalmorum 36, 10)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit. (Liber Psalmorum 36, 26)
Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 61, 2)
Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. (Liber Psalmorum 71, 16)
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. (Liber Psalmorum 80, 10)
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. (Liber Psalmorum 80, 16)
Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: (Liber Psalmorum 82, 2)
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei? (Liber Psalmorum 88, 7)
Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui. (Liber Psalmorum 110, 5)
Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur. (Liber Psalmorum 111, 2)
In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, (Liber Psalmorum 111, 7)