Found 946 Results for: Erit
Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. (Liber Genesis 49, 25)
Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. (Liber Exodus 4, 16)
Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)
Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud. (Liber Exodus 8, 23)
ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. (Liber Exodus 9, 3)
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)
Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. (Liber Exodus 12, 2)
Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. (Liber Exodus 12, 5)
Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. (Liber Exodus 12, 13)
Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. (Liber Exodus 12, 15)
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)
Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. (Liber Exodus 12, 49)