Found 1299 Results for: Ergo
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. (Liber I Paralipomenon 17, 26)
Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)
Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 14)
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)
Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. (Liber I Paralipomenon 21, 25)
Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)