Found 2192 Results for: Eos
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? (Evangelium secundum Lucam 13, 34)
At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? (Evangelium secundum Lucam 20, 23)
Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. (Evangelium secundum Lucam 21, 1)
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, (Evangelium secundum Lucam 22, 10)