Found 2192 Results for: Eos
Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. (Liber Ieremiae 5, 28)
Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. (Liber Ieremiae 6, 3)
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. (Liber Ieremiae 6, 30)
advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: (Liber Ieremiae 7, 6)
furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: (Liber Ieremiae 7, 9)
quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum: (Liber Ieremiae 7, 22)
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens: (Liber Ieremiae 7, 25)
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. (Liber Ieremiae 7, 27)
Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum. (Liber Ieremiae 7, 28)
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? (Liber Ieremiae 8, 4)
Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt. (Liber Ieremiae 8, 13)