Found 1607 Results for: Eorum
Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. (Liber Nehemiae 9, 20)
Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. (Liber Nehemiae 9, 21)
Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent. (Liber Nehemiae 9, 23)
Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)
Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis. (Liber Nehemiae 9, 35)
et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan, (Liber Nehemiae 10, 10)
Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum, (Liber Nehemiae 10, 28)
omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus : (Liber Nehemiae 10, 29)
et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. (Liber Nehemiae 10, 30)
et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. (Liber Nehemiae 11, 9)
et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, (Liber Nehemiae 11, 12)