Found 2391 Results for: Enim
Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)
Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. (Liber Ecclesiasticus 11, 23)
Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. (Liber Ecclesiasticus 11, 33)