Mosaico decorativo

Found 2391 Results for: Enim

  • Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. (Epistula ad Romanos 11, 32)

  • Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)

  • Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)

  • non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)

  • Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)

  • Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. (Epistula ad Romanos 13, 6)

  • Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)

  • Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina