Found 2391 Results for: Enim
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ; (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)
Neque enim fratres ejus credebant in eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 5)
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)