Mosaico decorativo

Found 4364 Results for: Ejus

  • Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. (Prophetia Malachiae 2, 16)

  • Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. (Prophetia Malachiae 4, 2)

  • Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)

  • Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 11)

  • Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)

  • Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)

  • Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina