Found 4364 Results for: Ejus
De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. (Liber I Paralipomenon 15, 10)
Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ. (Liber I Paralipomenon 15, 17)
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: (Liber I Paralipomenon 16, 4)
Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: (Liber I Paralipomenon 16, 5)
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 8)
Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 9)
Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum. (Liber I Paralipomenon 16, 10)
Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. (Liber I Paralipomenon 16, 11)
Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus, (Liber I Paralipomenon 16, 12)
semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 14)