Found 4364 Results for: Ejus
Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam. (Liber II Regum 24, 17)
Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiæ de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. (Liber II Regum 25, 1)
Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)
Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. (Liber II Regum 25, 28)
Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. (Liber II Regum 25, 29)
Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. (Liber I Paralipomenon 1, 19)
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)
Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)