Found 456 Results for: Ehe
abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. (Liber I Samuelis 17, 15)
et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. (Liber I Samuelis 17, 35)
Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum. (Liber I Samuelis 17, 58)
Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. (Liber I Samuelis 20, 6)
Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, (Liber I Samuelis 20, 28)
Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam. (Liber I Samuelis 30, 8)
totumque pondus prælii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. (Liber I Samuelis 31, 3)
Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, (Liber II Samuelis 1, 11)
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 16)
Dixitque ei Abner: Vade ad dextram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)
Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea. (Liber II Samuelis 13, 11)