Found 456 Results for: Ehe
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: (Liber Deuteronomii 22, 28)
Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)
Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: (Liber Deuteronomii 25, 11)
Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. (Liber Deuteronomii 28, 15)
Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. (Liber Iosue 2, 5)
Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël. (Liber Iosue 7, 15)
regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. (Liber Iosue 8, 23)
Chebbon et Leheman et Cethlis, (Liber Iosue 15, 40)
et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem: civitates duodecim, et villæ earum. (Liber Iosue 19, 15)
Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villæ earum. (Liber Iosue 19, 22)