Found 1710 Results for: Ego

  • Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)

  • Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. (Epistula I Petri 1, 16)

  • et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. (Epistula II Petri 2, 3)

  • Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)

  • Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. (Epistula III Ioannis 1, 1)

  • Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 1, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina