Found 698 Results for: Eat
Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. (Evangelium secundum Lucam 14, 23)
Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)
Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: (Evangelium secundum Lucam 21, 14)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 36)
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 40)