Found 674 Results for: Dux
Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. (Liber II Regum 24, 16)
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. (Liber II Regum 25, 6)
Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)
Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. (Liber II Regum 25, 20)
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, (Liber I Paralipomenon 1, 52)
dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, (Liber I Paralipomenon 1, 53)
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom. (Liber I Paralipomenon 1, 54)
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)
Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. (Liber I Paralipomenon 5, 6)
Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)
Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. (Liber I Paralipomenon 9, 20)