Mosaico decorativo

Found 674 Results for: Dux

  • Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ. (Liber I Regum 8, 51)

  • Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. (Liber I Regum 8, 53)

  • Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. (Liber I Regum 9, 9)

  • Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 12, 28)

  • et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)

  • Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum. (Liber I Regum 13, 20)

  • Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ quem reduxerat. (Liber I Regum 13, 23)

  • Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei. (Liber I Regum 13, 26)

  • Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa. (Liber I Regum 16, 9)

  • Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)

  • Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. (Liber I Regum 20, 39)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina