Mosaico decorativo

Found 3336 Results for: Dominus

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. (Liber Iob 42, 12)

  • quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. (Liber Psalmorum 1, 6)

  • Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. (Liber Psalmorum 2, 4)

  • Dominus dixit ad me: Filius meus es tu ; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)

  • Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (Liber Psalmorum 2, 12)

  • Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)

  • Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)

  • Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)

  • Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)

  • Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)

  • Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. (Liber Psalmorum 7, 9)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina