Found 4456 Results for: Dominus Deus
Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. (Evangelium secundum Marcum 2, 23)
Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)