Mosaico decorativo

Found 4456 Results for: Dominus Deus

  • Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: (Prophetia Zachariae 8, 20)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)

  • Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)

  • Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)

  • Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. (Prophetia Zachariae 9, 16)

  • Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)

  • Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum. (Prophetia Zachariae 10, 5)

  • Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)

  • Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)

  • Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, (Prophetia Zachariae 11, 4)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina