Found 4456 Results for: Dominus Deus
Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus ! (Liber Psalmorum 67, 36)
Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. (Liber Psalmorum 68, 2)
Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita. (Liber Psalmorum 68, 6)
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)
Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)
Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me. (Liber Psalmorum 68, 30)
quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. (Liber Psalmorum 68, 34)
Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. (Liber Psalmorum 68, 36)
In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. (Liber Psalmorum 69, 1)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 69, 5)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)