Mosaico decorativo

Found 4456 Results for: Dominus Deus Israel

  • Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. (Liber Genesis 27, 28)

  • Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. (Liber Genesis 27, 29)

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. (Liber Genesis 28, 3)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)

  • Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. (Liber Genesis 28, 16)

  • Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)

  • Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina