Found 727 Results for: Domine
Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine: (Liber Psalmorum 58, 12)
et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. (Liber Psalmorum 61, 13)
Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. (Liber Psalmorum 65, 3)
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)
Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. (Liber Psalmorum 68, 17)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. (Liber Psalmorum 70, 1)
quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea. (Liber Psalmorum 70, 5)
introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. (Liber Psalmorum 70, 16)
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. (Liber Psalmorum 72, 20)