Found 8719 Results for: Dom
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 18, 25)
Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, (Liber Numeri 18, 26)
et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)
Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. (Liber Numeri 18, 29)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 19, 1)
Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: (Liber Numeri 19, 2)
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. (Liber Numeri 19, 20)
et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. (Liber Numeri 20, 3)
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)