Found 8719 Results for: Dom
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. (Epistula ad Colossenses 3, 13)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Colossenses 3, 23)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: (Epistula ad Colossenses 4, 7)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)