Found 8719 Results for: Dom
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus, (Prophetia Zachariae 8, 14)
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)
Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 8, 18)
Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: (Prophetia Zachariae 8, 20)
et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. (Prophetia Zachariae 8, 21)
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël. (Prophetia Zachariae 9, 1)
Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)