Found 8719 Results for: Dom
dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer. (Liber Ieremiae 38, 26)
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)
miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. (Liber Ieremiae 39, 14)
Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: (Liber Ieremiae 39, 15)
Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. (Liber Ieremiae 39, 16)
Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: (Liber Ieremiae 39, 17)
sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. (Liber Ieremiae 39, 18)
Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. (Liber Ieremiae 40, 1)
Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: (Liber Ieremiae 40, 2)
et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic. (Liber Ieremiae 40, 3)
venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)
dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: (Liber Ieremiae 42, 2)