Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)

  • Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 13, 8)

  • Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: (Liber Ieremiae 13, 9)

  • Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)

  • Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino? (Liber Ieremiae 13, 12)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. (Liber Ieremiae 13, 13)

  • Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. (Liber Ieremiae 13, 14)

  • Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)

  • Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)

  • Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)

  • Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. (Liber Ieremiae 13, 18)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina