Found 8719 Results for: Dom
Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. (Liber Isaiae 46, 3)
Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël. (Liber Isaiae 47, 4)
Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)
Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. (Liber Isaiae 47, 7)
Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. (Liber Isaiae 48, 1)
De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Isaiae 48, 2)
Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. (Liber Isaiae 48, 14)
Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. (Liber Isaiae 48, 16)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. (Liber Isaiae 48, 20)
Non est pax impiis, dicit Dominus. (Liber Isaiae 48, 22)
Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. (Liber Isaiae 49, 1)