Found 8719 Results for: Dom
Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. (Liber II Maccabaeorum 7, 40)
Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis: (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)
alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)
His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur. (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. (Liber II Maccabaeorum 8, 33)
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. (Liber II Maccabaeorum 9, 13)
Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: (Liber II Maccabaeorum 10, 1)