Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini? (Liber II Samuelis 21, 3)

  • Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? (Liber II Samuelis 21, 4)

  • Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)

  • Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)

  • Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)

  • Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. (Liber II Samuelis 22, 2)

  • Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)

  • In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum. (Liber II Samuelis 22, 19)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina