Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. (Liber Genesis 38, 10)

  • Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)

  • Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, (Liber Genesis 39, 2)

  • qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. (Liber Genesis 39, 3)

  • Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: (Liber Genesis 39, 4)

  • benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: (Liber Genesis 39, 5)

  • Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. (Liber Genesis 39, 7)

  • Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: (Liber Genesis 39, 8)

  • Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: (Liber Genesis 39, 11)

  • vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)

  • In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, (Liber Genesis 39, 16)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina